- LUX
- LUXprimae diei Creationis opus, ubi triduo, praesens quidem diem, absens vero noctem praestitisset, quarto die Soli indita est, ad ornatum maiorem, et lucem clariorem, tum etiam, ut non solum dies noctesque alternaret, ad quod diei primae lux suffecisset; sed nt praeterea Annos et menses aliaque tempora, discriminaret. Nam ad hoc quoque lucem illam discerpi, et magnitudine ac locis distingui, attinebat, eam que rationem adducit ipse Moses Gen. c. 1. v. 14. Quam primae Luci immutationem eleganter expressit Apolinaris, cum ait, Τοῦ δὲ πρωτογόνου φωτὸς, ὅσον μὲν καθαρώτατον ἐνέθηκε τῷἡλίῳ τὸ δὲ λοιπὸν σελην´η, καὶ τοῖς ἄςτροις ἐμέριζε. E' primigenial luce, quidquid purissimum foret, indidit Soli; reliquum vero Lunae et astris impertivit. Unde Basil. sidera vocat Lucis ὀκἡματα, vehicula, Hexaem. Homil. 6. uti δοχεῖα conceptacula, Damascen. Maximus vero in Dion. Schol. id soli principi siderum vindicat, Τὸ πρωτόκτιςτον φῶς τῇ τετάρτη ἡμέρᾳ μετεχηματίςθη εἰς ἥλιον, prima die conditam lucem quartâ die in Solem transformavit: A' quo precarium habere lumen, tum Lunam, tum reliqua sidera, non pauci sentiunt. Atque hac de Luce prima sententiam, etiam Gentilibus, Empedocli, Philolao, Anaxagorae, Democrito et Metrodoro suboluisse, ex Diog. Laertio et Plutatcho, quamquam obscurioribus locis, H. Grot. notat, de Ver. Rel. Christianae l. 3. ibique Annotat. Est autem Lux, inter corporeas, pulcherrimum simul ac maximeadmirandum opus eius, qui lucem habitat inaccessam: unde sidera, Solem inprimis, colendi, non minima miseris Genrilibus ansa fuit, utsuo loco videre est. Interim illa lugentibus exosa, Virg. Aen. l. 6. v. 435.— Lucemque perosiProiecêre animas ——Quali luctu perculsam, ob interitum mariti, magnam sui temporis Reginam per aliquot menses adeo lucem fugisse, ut nec lucernam, aut cereum, candelamque ullam, nisi per velamen aliquod, non admodum tenue, conspexerit, refert C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 10. v. 812. Morituros tamen ultimo obtutu lucem quaerere, hincque faciem illorum caelo obverti consuevisse, notant, qui de Funeribus scripsêre, vide quoque hîc passim
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.